O vis eternitatis
O vis eternitatis, quae omnia ordinasti in corde tuo,
per Verbum tuum omnia creata sunt sicut voluisti,
et ipsum Verbum tuum induit carnem in formatione illa
quae educta est de Adam.
Et sic indumenta ipsius a maximo dolore abstersa sunt.
O quam magna est benignitas Salvatoris,
qui omnia liberavit per incarnationem suam,
quam divinitas exspiravit sine vinculo peccati.
Et sic indumenta ipsius a maximo dolore abstersa sunt.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Et sic indumenta ipsius a maximo dolore abstersa sunt.